

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 13: Versus 18
Qui habet.Cum liber praesens Graece sit editus, secundum Graecos numerus est quaerendus apud quos omnes litterae numerum significant. Nomen ejusAntemosquod ei competit, qui Christo contrarius dicitur:A,unum;N,quinquaginta;T,CCCC;E,quinque;M,quadraginta;O,septuaginta;S,CC. VelArnoyme,id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus:A,unum;R,CC;N,quinquaginta;O,LXX;Y,CCCC;M,XL;E,quinque. VelTeian,id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo:T,CCC;E,quinque;I,X; iterumT,CCC; A, unum;N, L.Vel Latinis litteris:Diclux,quia ipse se lucem esse dicet:D,quingenti;I,unum;C,centum;L,quinquaginta;V,quinque;X,decem; et sic eadem summa.Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem praecepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem praecepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem praecepta perfectissime servant.Hi reddunt fructum, alii tricesimum,alii sexagesimum, alii centecimum.Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.